- MURISSIMUS
- MURISSIMUSex familiaribus Heliogabali, apud Lamprid. ibi c. 15 In castris vero milites precanti Praefecto dixerunt, se parsuros esse Helsogabalo, si impuroshomines -- a se dimoveret atque ad bonam frugem rediret --- Remoti sunt denique ab eo Hierocles, Gordus et Murissimus. Legi vult Mirissimus Salmas. quod nomen agitatori multarum palmarum quadrat: Notum enim aurigis et histrionibus, qualim hic fuit unus, ridicula et peregrina ac nova nomina plerunqueimponi consuevisse. Sed et lapis exstat Lugduni, in Batilica irenaei, C. VAL. MIRISMUS: quae vulgata lectio ab hoc cognomine neutiquam abludit. Vide Salmas. et Casaubon. Not. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.